# Institutiones medicinae 236-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/236-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/236-2

CAPUT VII. De causa morborum continente. OMEN causae continentis fuit philosophis & medicis antiquis minime in usu. AStoicis initium habuit, à quibus Herophilai medici; qui & tempore Augusti floruerunt, ut scribit Strabo: scholamque habuerunt inter Caruram & Laodiceam. de quibus Herophilais loquitur Galenus in libro artis medicae. Hi causae continentis nomen in medicinam invexerunt ex Stoicorum medicina. Hi enim spiritu, proxume rerum essentias contineri existimabant; nec videbant quomodo formae rerum, sine vinculo, in materia habitarent; eamque spirituum causam continentem dixere.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
