# Institutiones medicinae 236

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/236

Solutionis continui cause. Vnde medicinae invecta haec causa. Nominis ratio. Magnitudinis imminuta causae, sunt materiae & facultatis inedia; & obstructio meatus per quem fertur alimentum; vel facultas coctrix imbecillis. Situs morbi causae sunt: quod pars male retinetur, ut intestinum in hernia: vel male articulatur, ut quum excidit acetabulis: vel male connectitur, cum vincula longiora sunt, vel strictiora. Morbi communis, hoc est solutionis continui, causae sunt quae erodunt, vulnerant, rumpunt, contundunt, frangunt, avellunt, nimiumque tendunt; acris humor & rodens, & flatus distendens.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
