# Institutiones medicinae 238

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/238

Galenus hoc nomen fugit, cum ambiguum esset suo tempore, quodque Stoicis infensus esset, qui illo vocabulo utebantur. At tandem Arabes, quum hoc nomen in veterum monumentis invenirent, quae ad nos non pervenerunt, usum huius nominis induxerant, ac rebus aliter quam veteres medici applicuerunt. Eas morborum causas quae iam actu morbos faciunt, coniunctas vocabant Arabes, quod inter illas & morbos nulla alia causa intercederet; sed una cum morbis essent, & una evanescerent. Antecedentes vocabant, quae morbum antecederent, necdum cum illo congressae fuissent, sed congressurae. ut in febribus putridis, qui humor putrescit ac commovetur& paroxysmum adfert; est causa continens: at qui humor post aliquot dies paroxysmum movebit, est causa antecedens. Sed dicet quis, Galenus non ita utitur causae coniunctae nomine. Respondeo, id verum esse, sed eandem rem docuit. Iubet enim humores qui putruerunt, & paroxysmum praebent, expugnare; ac corrumpendos corrigere, & ad benigniorem naturam traducere: id nihil aliud est quam quod affirmant Arabes, Antecedentem causam corrigendam esse, & alterando coquendam; coniunctam eiiciendam.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
