# Institutiones medicinae 239

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/239

Quare rem à Galeno unico nomine proditam, illi duobus exprimunt, ut natura illarum melius innotescat. Qui asserunt non dari causam continentem, hac ratione utuntur: Galenusait morbum esse affectum seu dispositionem: at omnis affectus, ex eiusdem sententia, permanere potest: igitur morbus est ex genere permanentium. Iam vero quae ex genere permanentium sunt, remotis causis suis subsistunt: carent ergo causa coniuncta. Respondeo, non decenter necti syllogismum, quippe nihil sequitur ex antecedentibus, quam morbum posse aliquando perseverare in corpore absque causa: quod nos non negamus. Quare breviter hanc rem explicabimus. Partium similarium morbi, qui permanent remota causa, carent causa continente; vt hectica febris: ut aqua fervida ab igno remota, caret causa, nimirum igne. At donec fiunt illi morbi, id est, quando permanere non possunt sine causa, habent causam continentem, ut aqua quae calescit ab igne. At morbi instrumentales plerunque causam continentem habent; nam à talibus qualitatibus generantur quae sibi simile quid in partibus non generant, nec se multiplicant, ut obstructio, magnitudo, numerus. In solutione continui aliquando causa coniuncta datur, ut quae fit ab extensione partium à flatu vel humore tendente.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
