Latin
CAPUT VIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 240
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. De Causis morborum Acutorum, Continuorum, Criticorum, Periculosorum, Lethalium, &Recidivorum. CuTI morbicausa est, vehemens calor vel frigus. quae vel universum corpus occupant: ut febris ardens. vel partem nobilem occupant: per se nobilem, vel usu. per se, ut inflammatio cerebri; apoplexia; syncope, quae est praeceps omnium virium lapsus; inflammatio hepatis: usu, ut Angina. Fiunt &acuti morbi, parte principe laesa transtatione symptomatica materiae morbum committentis, ut in hydrope, cum tumor pedum evanescens, sursum viam affectat, &in capsulam cordis transfertur, vel in pulmones. Continuorum morborum causa est, humoris nulla vel exigua vacuatio. id fit, vel quia destituitur causa impetum faciente, veluti putredine: vel quia materia nova aequaliter accrescit, &locum vacuata materiae implet: vel quia materia crassior &nimis copiosa, à viis obstructis exi tu prohibetur ad externa: intemperies quoque simplex; &continui solutio. Continui morbi subinde exacerbantur, eo quod nova materia accedit ad causam scabilem. Qui autem non continui recrudescunt paroxysmis, his tribus simul iunctis opus est, nimirum materiae congestione, eiusque putredine, &motu.