# Institutiones medicinae 243

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/243

MEDICINAE LIBER VIII. DE SYMPTOMATIS. CAPUT I. De Symptomate & Signo: quid differant: & quot Signorum genera. X tribus illis quae nobis adsunt praeter naturam, nempe morbo, causa morbi, & sym ptomate superest ut delym ptomatis agamus Non enim satis est morbos & causas morbi novisse quae saepe intus conduntur, nisi eos adesse ex signis cognoscamus. Signum & symptoma ambo ad morbum referuntur: nam idem est symptoma quod signum, ratione diversorum. Nam est signum ut indicat: symptoma, quatenus morbum sequitur Signum dicitur, quicquid potest aliquid eorum quae in corpore sunt significare; ut intellectus, ex comparatione rei significantis ad eam quae significatur, deprehendit id quod quaeritur. In morbis quadam sunt Vide Gal. De symptomatum causis, cum seriem hic videris: nam bi omnia uberIuS. Signum & Symtoma. sunt signa inseparabilia à morbis, quae muθογνωμονικà dicuntur, quae proprie morbi speciem indicant. dicuntur & haec symptomata, quia morbum sequuntur. Haec autem παθογνωμονικὰ signa morbo semper adsunt, uni & soli.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
