# Institutiones medicinae 244

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/244

Nam quae non semper adsunt signa; dicuntur σευεδραύονται, id est, assidentia. Sed aliquando una cum morbo invadunt, & aliquando postea superveniunt, & tunc ἐπιφαινόμενα dicuntur. quae & aliquando non eveniunt. At παθογνομονικà una cum morbo invadunt, & pariter desinunt. Exempli causa, in febre ardente, signa pathognomonica sunt, sitis perpetua, & torridi caloris aestus. at deliria, vigiliae, alvi biliosa excretio comitantia sunt signa; nam aliquando eveniunt in febribus ardentibus, aliquando non; sic in pleuritide, dolor lateris pungens, difficilis respiratio, tussis, & acuta febris sunt signa pathognomonica. at quod dolor sursum vergit, vel deorsum, est signum assidens & comitans. Difficile in morbis unum signum pathognomonicum invenire, sed plerunque multa simul morbum indicant. Epiphaenomena signa quadam salutem vel mortem; eventumve meliorem aut deteriorem; quadam coctionem aut cruditatem denotant. Sunt inter haec & signa κρiσιμα, hoc est, iudicatoria: ut in febribus, rigor superveniens, dolor capitis repentenatus, & talia: quia mutationem subitam significant in morbis, propterea critica dicuntur. Illis familiare est hoc axioma: Iudicatoria non iudicantia apparent vel ad mortem, vel ad deterius.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
