# Institutiones medicinae 246

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/246

CAPUT II. De Symptomatis Functionis Animalis. & primum De his quae in violato Motu. CTIO facultatis animalis versatur in motu & sensu: motus igitur à morbo vel aboletur, vel diminuitur, vel depravatur. Aboletur, ut inparalysi. diminuitur, in stupore. depravatur. ut in convulsione, tremore, palpitatione, horrore, sternutatione, oscitatione, pandiculatione, tussi, singultu, ructu, & in rigore. Inter quos motus convulsio, paralysis, & palpitatio fiunt à causa morbifera, nihil conferente facultate. Est autem convulsio, nervorum musculorumque, suam originem versus, praeter voluntatem, perpetua retractio. Id fit vel proprie, vel ex eventu.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
