# Institutiones medicinae 248

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/248

Oritur palpitatio ex una causa tantum, spiritu crasso; quare uno remedio curatur, calidis tenuibus, ut castoreo. at tremor quamvis oriatur ex una facultatis imbecillitate, hac tamen imbecillitas, ut dixi, oritur vel à materiae copia: vel alimenti inopia: vel quia calor exhauritur, vel nimio frigore opprimitur. Rigor est inaequalis totius corporis concussio, per affectionem caloris nativI, ex concursu materiae contrariae. Differt à tremore, quod sine consilio moveae: quodque totum corpus concutiat: & semper fiat sesibili cum refrigeratione. Si enim solam superficiem tetigerit, horror dicitur; qui medius affectus est inter rigorem & frigus; febri hemitritao proprius, quae item dicitur semitertiana per antonomasiam; ut mali homines dicuntur semidiaboli, non semihomines. constat enim hemitritaeus ex quotidiana febre continua, & tertiana intermittente; quod plus est quam tertiana. Quia autem constat ex duplici natura, propterea neque rigore neque frigore invadit, sed horrore. Hinc ab Hippocrate dicitur febris horrifera.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
