# Institutiones medicinae 25

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/25

CAPUT III. De temperamenti cuiusque notis, & iudicibus. ὕκρατον autem temperamentum, opGalen. 7. time resistit turbulento incursui omnium causarum externarum. operationes enim habet perfectissimas: deinde illa temperamenta quae illi finitima & confinia. Quae autem ab eucrato longius recesserunt, facilius labuntur & expugnantur. At unde singula temperamenta agnoscemus? Respondendum cum Galeno, ex εὑκράτις naturis in singulis generibus: quibus si reliqua committes, quid uberius singulis insit, facile percipies; idque ages cum hoc corpus de quo iudicium facies, recte sese habeat in calore qui extrinsecus invadit: sit & in frigore, humiditate, & siccitate. Sed quis erit iudex discernendi temperamenti?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
