# Institutiones medicinae 251-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/251-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/251-2

CAPUT III. De Symptomatis animalis Functionis, quae consistunt in Sensibus violatis. TA & sensus vel abolentur; vel dimiInuuntur; vel corrumpuntur. Sunt autem senfus interni & externi. Interni, imaginatio, cogitatio, & memoria. Imaginatio aboletur in caro: diminuitur in lethargo: corrumpitur in delirio. Ita in quibusdam capitis morbis etiam, cogitatio vel memoria interdum diminuitur aut aboletur, vel corrumpitur. Vt autem fiat ensus, sensorii alteratio percipi debet ab imaginatione, cogitatione, & memoria. Etenim sensus ipse neutiquam est alteratio, sed alterationis dignotio.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
