# Institutiones medicinae 254

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/254

Sin humor crassus, vel vapor ante pupillam constiterit, imaginantur idolum sibi apparere. hac rationemonstrum à Bruto visum, Cassius Epicureus apud Plutarchum molliebat. Vel ad alienum calorem traducitur humor aqueus; talia, coloribus tincta alienis apparent tunc quae videntur Sin variis coloribus alluatur, talia & foris se videre existimabit homo: ut, quibus in crisibus iamiam fluxurus est sanguis è naribus; vel quibus in propinquo est vomitus, μαρμαρυγαὶ, id est, variis splendoribus variegatae res ob oculos versantur, voce ducta à marmore, quod politum undulatam varietatem colorum pingit. Cornea quin etiam oculi tunica crassior facta (ut in senibus contingit) vi. sionem impedit, diciturque Caligo proprie; quasi per nebulam viderent. si suffundatur colore flavo, flavescere conspecta putant quae vident. Et ulcis corneae excacat homines, effuso humore aqueo; tunc enim concidit & corrugatur foramen uveae, quod pupilla est, & crystallinus humor splendoribus, non ex naturae lege, propinquior redditur. Adnata oculi tunica inflammatur, vel ungue tentatur, visuique obest.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
