# Institutiones medicinae 257

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/257

Tactus debilis fit in torpore: qui oritur à frigore; vel compressione nervosorum corporum; aut à succi crassi obsessione; adeo ut spiritus animalis eos pervadere nequeat. vt lux Solis stuper in aëre fumo contaminato, & in aqua luto foedata. Tactus depravatus est, cum absurde qualitatem corporis obiecti percipit: ut cum quod calidum & frigidum videtur. causa est, instrumenti intemperies, ut manus rigore aut frigore algens; quod parum frigidum tangit, calidum iudicat. Aboletur sensus in paralysi, hoc est in nervorum resolutione: in toto corpore affectis cerebri nervis, vel in aliqua parto: cum nervus qui parti inseritur, resolvitur ab influxu frigidi succi: vel cum comprimitur inflammatione vicinarum partium, earumve tumore. Etenim à quibus nervis partes vim setiendi habent, ab iisdem male affectis laeduntur. videte aegrotos apud Galenum quarti De locis affectis capite quinto. Integro sensu partis nonnunquam aboletur Cur inteaboletur motus; & contra.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
