# Institutiones medicinae 259

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/259

Symptomata haec, dolor & voluptas, oculos etiam in vadunt Maxu me vero oculi afficiuntur voluptate à ca ruleo colore: dolent autem à splendido alboque (qualis est Sol) & à nigro: nam ut contrarium (hoc est obscurum, nigrum violentius cogit visum & ultra naturam, tamen splendidum album magis nocen quia dissipat minimo tempore visus spiritus. Nigrum, lente cogit: ratio est, quia visus instrumentum est splendidum; splendida cuncta, tenuia sunt & pervadentia: at nigra, sunt crassa. Iam vero quod tenue est, magis nocet quam quod est crassum. Igitur, cum tenebrae committuntur cum splendido instrumento, remisse agit quod tenebricosum est, in id quod tenue: nam id quod crassum est, ita est comparatum, ut facile à tenui patiatur. Igitur nigrum lente cogit, quare caeruleus color visui gratissimus; nam nec dissipat visum sicuti splendidum, nec cogendo extinguit ut nigrum. etenim ut fuscum ex albo & nigro simul mistis fit, ita caeruleum ex albo splendido in nigrum saturum incidentibus efficitur, ut docuit Plato in Timaeo.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
