# Institutiones medicinae 260

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/260

Quare non fit magna voluptas in visu cum ad naturam redit: quia non subito sed languide à nigro cogitur. nec dolor quoque immanis; quia non violenter abducitur à splendore, sed ultro eo rapitur, & seipsum visus dissipat praesente splendida luce. Gustus voluptate afficitur à pinguibus dulcibus saporibus, cum homo sanus est: alioqui contrariis gaudet. ut si crassis succis obsessa viscera fuerint, tenuantibus eduliis gaudent. Prostat ventriculo lingua; quae, quales succos requirant viscera, tales appetit. Symptomata quae circaos ventriculi contingunt, etiam ad tactum pertinent: etenim nulla pars adeo sensiles nervos sortita est; nec aliud aque cor & corebrum in societatis noxam trahit ac aesophagus, qui stomachus dictus fuit post Aristotelis tempora. Symptomata eius sunt, abolita appetentia, diminuta, & corrupta Aboletur appetentia, quod sensum suctionis amiserit ventriculus; quod fit ab intemperie calida. quae fundit & laxat sanguinem venarum quae rigant tunicas ventriculi. vel quia acidus succus non incidit in os ventriculi, obstructis à liene viis. Vel resoluto nervo qui attingit aesophagum. Ex hac causa tale symptoma incurrit Spirensis puella, cuius historia describitur à Ioanne Langio: quae Historia quae inediam triennalem passa est, quaeque mirae incdiae. intra biennium ex alvo & vesica nihil excrevit; quaeque è naribus pituitam emungebat; quaeque affatim illachrymabat amicorum absentium desiderio; nec auribus deeramt sua sordes. Vidit eam Langius duodecim annos natam, iusto (proaetatis tempore) corporis habitu. Huic, inquit, puellae nervi crurum & brachiorum resoluti erant. Testatur quoque Aristoteles, vt reLib. 2.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
