Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 263
Unproofread scanNot analysed yet
Vitiosum potum in qualitate desiderat ventriculus, ut pravis succis eius tunicae occupatae fuerint, ut in iis qui longo tempore pravis cibis usi fuere Notavit Galenus quosdam interiisse nimia siti: vel quia serpentem quae διψὰς licitur, de glutiverant: vel vinum in quo διψὰς sese merserat biberant: &quia vinum biberant meracius ad ebrietatem: &quia marinam aquam. Per sympathiam quoque alia symptomata movet stomachus; ut cum cerebrum vel cor in sympathiam trahit, maxume si quatuor conveniant; nempe affectus vehemens aliquis, qui stomachum urgeat. si sensus stomachi fuerit acer si nervi &arteriae eius fuerint debiles. si cor vel cerebrum infirmum fuerit. Tunc enim facile fiunt vel comitiales morbi, carus, catalepsis, melancholia, delirium; syncope cardiaca, apnoea, dispnoea: illa enim evenit vel oppresso diaphragmate; vel si stomachus valde refrigeratus fuerit, frigidove succo, aut spiritu fluctuoso, vel potu, cibo, medicamentove frigido occupatus sisit. nam tunc per nervos, qui attingunt ventriculum, cerebrum afficitur; &una per arteriam magnam cor refrigeratur, ob vicinitatem. Nam maxuma arteria à corde orta super spinam sedet, ac descendendo stomocho iungitur, &membranis eius annectitur, &per ventrem porrigitur: unde facile affecto stomacho, cor afficitur. Hactenus de symptomatis quae consistunt in animali actione vel functione.