# Institutiones medicinae 263

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/263

Vitiosum potum in qualitate desiderat ventriculus, ut pravis succis eius tunicae occupatae fuerint, ut in iis qui longo tempore pravis cibis usi fuere Notavit Galenus quosdam interiisse nimia siti: vel quia serpentem quae διψὰς licitur, de glutiverant: vel vinum in quo διψὰς sese merserat biberant: & quia vinum biberant meracius ad ebrietatem: & quia marinam aquam. Per sympathiam quoque alia symptomata movet stomachus; ut cum cerebrum vel cor in sympathiam trahit, maxume si quatuor conveniant; nempe affectus vehemens aliquis, qui stomachum urgeat. si sensus stomachi fuerit acer si nervi & arteriae eius fuerint debiles. si cor vel cerebrum infirmum fuerit. Tunc enim facile fiunt vel comitiales morbi, carus, catalepsis, melancholia, delirium; syncope cardiaca, apnoea, dispnoea: illa enim evenit vel oppresso diaphragmate; vel si stomachus valde refrigeratus fuerit, frigidove succo, aut spiritu fluctuoso, vel potu, cibo, medicamentove frigido occupatus sisit. nam tunc per nervos, qui attingunt ventriculum, cerebrum afficitur; & una per arteriam magnam cor refrigeratur, ob vicinitatem. Nam maxuma arteria à corde orta super spinam sedet, ac descendendo stomocho iungitur, & membranis eius annectitur, & per ventrem porrigitur: unde facile affecto stomacho, cor afficitur. Hactenus de symptomatis quae consistunt in animali actione vel functione.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
