# Institutiones medicinae 264

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/264

Caput IV. De Symptomatibus Vitalium actionum vel functionum. N vitali actione symptomata efflorescunt, cum ea aboletur, diminuitur, vel depravatur. communis causa horum symptomatum pendet à facultate vitali; ab instrumento, hoc est arteriis, & usu, hoc est, necessitate. Cum itaque pulsus à natura abit, manabit id vitium à facultate, instrumento, vel usu. Si itaque deprehendatur pulsus minor naturali, & si usus non sit diminutus, hoc est, si calor & spiritus vitalis non sit minor redditus, (ut ea ratione langueat, nec opus sit mediocri pulsu, ut recreetur calor, sed languidus pulsus sufficiat,) vitium vel ad instrumentum referendum, vel ad facultatem. quod si instrumentum (nempe arteria non fuerit durum, vel nimis laxum, erit facultatis vitium; quae languet vel alimenti inopia; vel quia vigiliis, & laboribus exhaustus est spiritus; vel quia obstructis arteriis non traducitur; quodve pars aliqua dolens corporis, rapit in se spiritus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
