# Institutiones medicinae 266

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/266

Depravata, quando prave & non rite agit, ut si ab inferioribus clysteres vel faces trahat. Sed, ut ait Galenus, stomachus talia non trahit, sed ab intestinis peristaltico motu contra naturam, id est, ab inferioribus sursum motis, resunduntur ad stomachum. ut qui in foro versantur negotiis impliciti, his, qui descenderat acer succus, saepe in caput & ventrem refluit. sic & clysteres & faeces per os in ilio morbo, qui fit ab obstructione tenuis intestini. quamvis Diocles Carystius (ut ait Celsus) crassi intestini morbum ileum vocaret: postea tamen ad tenuia intestina id nomen morbi abiit, qui ante χορδαψὸς dicebatur; quod venter adeo tensus esset in hoc morbo, quasi chordam quis tangeret. Sed εi λεὸς dictus fuit ab εἰλεῖσθαι, id est, conuolui: unde & Volvulus Latinis dicitur. Retentrix quoque functio in ventriculo vel aboletur, diminuitur; vel depravatur. Aboletur, cum ventriculus cibum non retinet, ob morbum in intemperie, vel in instrumento. Vel debilis redditur tunc flatus fiunt ex ventriculo modice frigido, vel ex cibis flatulentis. vel fluctuationes sonorae nascuntur, quas κλύδωνας Graeci vocant. id fit cum nihil in ventriculo continetur, quod in flatum abire potest; vel cum admodum sit refrigeratus, adeo ut ex cibo ne vaporem quidem generet. Depravata, cum ventriculus saltu quodam & palpitatione, tremoreque cibum amplectitur. In ventriculi coctione symptomata etiam consistunt. Est autem coctio ventriculi, ciborum in convenientem qualitatem animali conversio & alteratio. Illa aliquando aboletur, & dicitur ἀπεψία: aliquando diminuitur, & appellatur βραδυπιψία: aliquando depravatur, & à Galeno vocatur δυσπεψια.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
