# Institutiones medicinae 267

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/267

Causa omnium horum symptomatum est laesa alteratricis actio. quod fit à laesa facultate, vel ab externo errore. Alaesa facultate, cum temperies ventriculi invertitur ad calorem vel frigus, humiditatem vel siccitatem. vel impeditur à tumore, ut phlegmone, oedemate, crysipelate, vel scirrho. Ab externo errore, in cibis, excrementis, & tempore somni. cibi qui peccant in quantitate, qualitate, tempore, & utendi modo. in qualitate, ut nimium calidi vel frigidi cibi. quantitate, cum mole aluum superant. tempore, cum ante exercitium quis pastum iniit. utendi modo, ut si prius granata sumat, dein olus. In vasis quoque & venis quae celebratur coctio, vel aboletur, minuitur, vel depravatur. unde crudi succi, semicocti, & vitiosi. Sic in venis quae ad habitum corporis ducunt, cum prava celebratur coctio, tunc inde succi vitiosi oriuntur, unde erysipelata (quod rosam vocant nostrates,) cancri, gangrana, φαγέδαινα, carbunculi ortum ducunt. As medicis non satis esse debet quod noscant aliquod symptoma, sed causas eius investigare debent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
