# Institutiones medicinae 269

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/269

diminuitur in tarda excrementorum propulsione. depravatur, cum insurgit priusquam absoluta est ciborum concoctio, & immoderato motu in cibos incumbit quasi impos sui, & (ut inquit Galenus) more eorum qui in declivi currunt ac gradum sistere nesciunt: ita & haec frena laxat, calcariaque addit in excretionem cibis. id fit vel acrimonia materiae stimulantis: vel cum copia obruitur. In Distributione quoque (cuius munus est alimentum ex ventriculo in iecur; ex iecore in habitum corporis deducere, sugentibus partibus quod illis familiare est) haec symptomata incidunt. Vel enim diminuitur distributio, aut aboletur, vel depravatur. Causae horum symptomatum sunt, intemperies; & morbi instrumentales partium trahentium; vel alimenti vitia; vel quia excrementum non repurgatur in secunda concoctione quae fit in venis & hepate. Intemperies partium trahentium affligit distributionem, quia silet divina illa vis tractrix, cum nimium pars refrigeratur. Instrumentalis morbus ladit distributionem, quia viis angustis aditu probibetur alimentum: à tumore; vel obstructione. fiunt autem tumores, quando ad partem affluxus fit humorum. obstructio fit à viscidis crassis, lentis succis; vel à tuberculo. Alimenta quoque crassa officiunt distributioni.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
