Latin
CAPUT III
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet ergo priusomnia humida. quam tactus de humido &sicco pronuntiat, ut ratio accedat, quae iudicet quomodo illa sese habeant in calore &frigore. Recteque id humidum esse, quod cum moderato calore sensibus nostris occurrit; idque demum siccum esse, quod non cum acerbo frigoris rigore tactui nostro occurrit. Inde recte dicimus, quum duram partem in corpore humano invenimus, eam non esse humidam; etenim tanta vis frigoris in humano corpore esse nequit, ut inde durities proficiscatur. Et quamvis adeps, à frigore, quum fluide è venis dimanavit in partem membranosam frigidam concrescat, attamen in duritiem omnino non abit. Partium Quaecunque ergo sunt partes cute duriotemperires, his rationibus exploratae, in his omnibus siccum praevalet humido; quae autem molliores, in his humiditas vincit. calidiores autem partes sunt, quanto magis sanguine abunCalidae partes. dant. exanguia cuncta frigida sunt. Calidorum series haec est: spiritus omnium quae in corpore sunt calidissimus est, fluens scilicet ille, non fixus: hinc Cor: deinde lecur (ut ait Galenus primo de Temperamentis:) dein sanguis; carò simplex, utpote ex sanguine genita: hinc lienthinc renes: dein cutis, quae temperata est.