# Institutiones medicinae 270

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, Caput IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/270

Vel distributio laeditur, quod ab excrementis non purgetur succus: id fit vel ob partis quae purgat imbecillitatem, vel ob viarum angustiam; vel ob vitium excrementi. Exempli gratia: In coctione quae celebratur in hepatis venis, triplex ibi provenit excrementum: amara bilis, nigra bilis, & serum. Bilem, vesica fellis quae iecori subest expurgat atrum succum lien. serosum renes. Haec instrumenta si labefactata fuerint, parùm commode purgabitur sanguis. ita etiam si obstructa fuerint qua trahunt, & qua emittunt. Vel his ex natura lege sic se habentibus, excrementa ipsa peccant qualitate & quantitate. Assimilatio, hoc est, nutritio, sua quoque symptomata habet; vel enim aboletur, diminuitur, vel depravatur. idque vitio nutritiae facultatis, vel materiae. Nutritiae facultatis, cum attractrix imbecilla est: vel expultrix fortis, nimiumque se movens. quod fit cum retentrix imbecilla est, vel obruta materiae copia; vel exstimulata acrimonia; vel quia coctrix facultas imbecillis est. Ratione autem materiae, vel quia deficit, unde ἀτρορία ex nutrimenti inopia oritur: aut quod vitiosa sit, ut in alpho & vitigiline, hoc est, in foeda macula corporis. quae triplex est, ut varie assimilatio laeditur. vel generis nomen retinens, & dicitur ἀλφὸς, quod cutem muAlphus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
