# Institutiones medicinae 274

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/274

Vel symptoma in qualitate mutata (ut calore) consistit in parte aliqua corporis: ut in Causo; lingua arida est & nigra, à nimio aestu, & aliquando in partibus qua livent, ut vi erysipelatis: quod oritur ex hepatis incendio, cum sanguis biliosus aestu fervens, in partem excutitur. ita & carbunculus lividam partem reddit; qui, ut auctor est Galenus, oritur cum adustus succus, in febre nimium ardente, ad partem proiicitur. Quod si sine febre id fiat, oritur Cancer: quare Cancer frigidior est carbunculo. sic & ἔρπης ἐσθιόμενος (ab aulicis lupus dictus) qui depascitur carneam molem & quoque ossa, à bile adusta oritur. ita & in Scelotyrbe color crurum mutatur: livet enim crus ac durum redditur. Hippocrates libro De internis affectibus, circa finem, hunc descripsisse videtur sub nomine volvuli haematitidis: nostri Schuerbuyck ofte blauschuyt vocant. Elucent & visu symptomata in figura mutata corporis; cum illa mutatur in charactere & mole.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
