# Institutiones medicinae 275

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/275

primaque praedicendi signa inde desumit Hippocrates, ubi ait: Praesentiendi ratio haec est in morbis acutis tenenda: ut animadvertas aegri faciem, si benevalentium similis sit, (nempe in colore, charactere, & mole) & potissimum, inquit, sui ipsius. modo tamen nulla excusatio perturbationis criticae adferri possit, aut lapsus, unde mutata facies: aut caloris ignis. sic etenim optuma erit, inquit Hippocrates: quod trium facultatum, corpus gubernantium, vis in facie eluceat. quae autem (inquit Hippocrates) simili contraria est, (nempe in charactere, colore, atque mole) periculi plena est, peneque funesta: huiusmodi sane haec fuerit: oculi concavi, (quod cum humidi sint, facile vi febris humores eorum exhauriantur, & musculis sex oculorum convulsis, minores oculi apparent, quasi totam suam cavitatem non implentes) collapsa tempora, à quatuor musculis eliquatis incendio febrili, & alimenti inopia, unde & cutis ossa capitis tangere videtur:) & nares acutae, (alimenti inopia, exhausto sanguine, carnosaque parte absumpta & liquata à calore:) fibrae aurium aversae, cutis frontis dura, aspera, intenta: à perfecta extenuatione, quae sanari non potest.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
