Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 278
Unproofread scanNot analysed yet
Illa peccant vel toto genere, quantitate, qualitate, tempore excernendi, &excernendi modo Toto genere praeter naturam excernitur sanguis, lumbrici, calculi, arenae, &quicquid induit formam alienam cui similem non reperias in corpore humano. Sanguis profunditur per nares, vomitum, tussim, sedem, &per urinam. Et excernitur vel ratione vasorum: vel ratione sanguinis. Ratione vasorum, vel quia rumpuntur, eroduntur, vel aperiuntur. Rumpitur vena à saltu, à plaga: ita à clamore acuto &magno in pulmonibus vas rumpitur: nam ab hoc omnia instrumenta vocis tenduntur. Propterea Hippocrates expectorata cruenta ac tabes iuvenibus evenire dixit; quod victus ratione susque deque habita, valida exercitia subeant, unde venae in illis rumpuntur: ut eleganti hac paronomasia exprimit Hippocrates, ubi ait: τοῖσι νεηνίσκρισιν ἀίματος πτόσιες, bies: id ess, iuventibus sanguinis spuitiones, phthises. Eroduntur &abraduntur vasa gracilia ab inedia: vel mollia abraduntur à succis acribus, non aliter quam vesica à cantharidibus. Vel aperitur vena recluso orificio, &ἄναστόμασις δίcitur. Fit vel à multitudine sanguinis; seu retentrice imbecilla; vel expultrice forti (quamvis contra naturam;) aut ambabus simullaesis. Ratione sanguinis rumpitur vena, vel aperitur propter multitudinem ad vasa, vel ad vires.