# Institutiones medicinae 278

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/278

Illa peccant vel toto genere, quantitate, qualitate, tempore excernendi, & excernendi modo Toto genere praeter naturam excernitur sanguis, lumbrici, calculi, arenae, & quicquid induit formam alienam cui similem non reperias in corpore humano. Sanguis profunditur per nares, vomitum, tussim, sedem, & per urinam. Et excernitur vel ratione vasorum: vel ratione sanguinis. Ratione vasorum, vel quia rumpuntur, eroduntur, vel aperiuntur. Rumpitur vena à saltu, à plaga: ita à clamore acuto & magno in pulmonibus vas rumpitur: nam ab hoc omnia instrumenta vocis tenduntur. Propterea Hippocrates expectorata cruenta ac tabes iuvenibus evenire dixit; quod victus ratione susque deque habita, valida exercitia subeant, unde venae in illis rumpuntur: ut eleganti hac paronomasia exprimit Hippocrates, ubi ait: τοῖσι νεηνίσκρισιν ἀίματος πτόσιες, bies: id ess, iuventibus sanguinis spuitiones, phthises. Eroduntur & abraduntur vasa gracilia ab inedia: vel mollia abraduntur à succis acribus, non aliter quam vesica à cantharidibus. Vel aperitur vena recluso orificio, & ἄναστόμασις δίcitur. Fit vel à multitudine sanguinis; seu retentrice imbecilla; vel expultrice forti (quamvis contra naturam;) aut ambabus simullaesis. Ratione sanguinis rumpitur vena, vel aperitur propter multitudinem ad vasa, vel ad vires.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
