# Institutiones medicinae 285

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/285

& Aristoteles secundi De partibus animalium quinto, sudoris sanguinei mentionem facit; & Galenus: Fit sudoLib. De utilit. sanguinem ob tenuitatem sanguinis. Hipresp. pocrates ex sudorum fluxu praesagium du1. Progn. Apho. 18. cit: At vero, inquit, sudores optumi sunt illi in omnibus morbis acutis, id est, qui cum febre fiunt, & qui intra quadraginta dies iudicantur: quicunque, dicit, manant diebus criticis, hoc est, quibus certamen morbi & naturae in procinctu est, id est, die septimo ab initio morbi, nono, undecimo, decimoquarto, decimoseptimo, vigesimo, vigesimoseptimo, trigesimoquarto, & quadragesimo die. Nam alioqui, etsi sudores aliis notis laudabiles esent, (ut qualitate, quantitate, & excernendi modo;) tamen inutiles haberentur, nisi his diebus sudores fiant: quod iterato febris recrudescat. Et, dicit, sudores qui integram febrem excludunt, id est, perfecte, nullo relicto empyreumate, neque febris materia. Superstitis empyreumatis signum est, siccitas oris & sitis. Materiae vero, oris amaritudo. Sed tamen, dicit Hippocrates, in bonis ducendi sunt illi, qui toto corpore manantes, effecerunt ut deinde liberius faciliusque morbum ferrent. quod scilicet aequabili naturae vi, aequaliter diffusa materia.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
