# Institutiones medicinae 286

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/286

nulla insigni parte male effecta evacuetur. qui vero nihil horum efficiunt, id est, quibus ex sudoribus nec remissio febris adfertur nec allevantur aegri, sunt plane inutiles; quia oriuntur ex nimia humiditate: unde producitur morbus. Pessimi & calamitosi sunt frigidi, extincto calore nativo. & dicit, qui solum è capite manant sudores, & facie, & etiam collo: quia nihil paucum criticum. hi enim in acuto morbo mortem significant, quod ex facultatis retentricis imbecillitate fiant, accedente humoris malignitate. Cum mitiore morbo, diuturnitatem morbi significant; nam oriuntur ex copia materiae. Qui vero calidus stillat toto corpore, bonus est; quia omnis excretio critica repente & copiose fit. Haec de sudoribus. Lachrymae sunt ex materia potulenta, quae in venis capitis & angulorum qui in oculis sunt continetur. quae erumpit compressione vel dilatatione venarum; quod fit in solo homine, quia solus vehementer moeret & gaudet, unde dilatantur vel comprimuntur Peccant in qualitate & quantitate. nam harum diversa est qualitas, ut corporis, unde manant, fuerit temperies. hinc Plutarchus dicit: aprorum lachrymas dulces esse. & Homerus calidas lachrymas vocat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
