# Institutiones medicinae 287

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/287

Quantitate peccant, cum multa talis materia est in venis capitis: & etiam carunculis angulorum attenuatis. sic quibus carunculae magnae sunt atque durae, lachrymari nulla ratione possunt: nam illae carunculae obstruunt extremitates venarum in angulis oculorum. Deiectiones alvi quodammodo primum locum obtinere videntur inter ea symptomata quae in excrementis observantur. nam semper eveniunt: & maxuma sunt indicia sanitatis & aegritudinis, ut asserit Hippocrates primi aphorismorum duodecimo. Peccant deiectiones in substantia, quantitate, qualitate, tempore, & excernendi modo. Substantia, ut cum sanguis eiicitur, vel merapituita; aut calculus. vel nimis liquida & crassa. Crassae fiunt deiectiones à calore exhauriente. hinc Plutarchus libro De valetudine scribit, duras alvos continuo aquae potu humectari, & à longa mora in intestinis, exhausto nimirum faecum humore. Sanguis fluit per deiectionem, vel utilis, inutilis, medius, vel purulentus. Vtilis, iis qui aliqua parte mutili sunt, quique à negotio ad otium se convertunt: his, statis periodis elabitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
