# Institutiones medicinae 29-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29-2

CAPUT IIII. Cuiusque hominis Temperies unde deprehendatur: & unde principum partium, & totius habitus. & de iis, quae habitum sequuntur. ITAQUE ut cuiusque hominis temperamentum exploremus; enumeranda eris partium principum temperies; & totius habitus; & ea quae habitum comitantur: nam ex his intelligemus quo temperamento homo sit praeditus. Comitatur itaque temperamentum gracilitas atque crassities. Sed videndum num ea ad ventitia sit, vel à natura, hoc modo: Qui calidi natura sunt, his venae suntamplae. nam caloris est (ut de elementis diximus) omnia movere atque extendere.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
