# Institutiones medicinae 29

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/29

unus insitus & ingenitus partibus similaribus à prima conformatione, quem ἔμφυτν vocant. alter autem perenni fluxione è partibus principibus dimanat in singulas corporis partes; quem iπίρῥεον & prioris perfectionem appellare possumus. Nam calor partibus insitus, non praebet vitam nisi potentia, plantarum fere more; sed ad energiam ducitur ab influente calore, unde singulae partes vivunt actu. Tactus ergo cum ratione iudex esto. Quod autem talis influens spiritus insit, hac ratione convincitur: Quando traducuntur humores aliunde ad altam partem, livorem trahit & emoritur: indicium, quod aliunde influit calor, qui tunc aditu arcetur ab illa parte. idem experimur in laqueo interceptis partibus. ergo calor ille aliunde influit. cuius appulsu vita inest, quoque discedente labitur vita.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
