# Institutiones medicinae 293

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/293

I. HEURNII INSTITVTIONVM MEDICINAE LIBER IX. ZHMEISTI KH. DE URINIS. CAPUT I. Usus magnus Urinarum. Quid urina. D indagandas morborum naturas cum excrementa maxumam auctoritatem gerant, atque inter excrementa cum nihil illustrius ludicet, ac de morbis fidem longeque certius quam pulfaciat, urinâ; sus; merito de hac fusius aliquantulum transigemus. urina enim speciem febrium, earumque magnitudinem & morem significat. Galenus quarto De sanit. tuenda, ex una urina sanitatem polliceri audet. etenim, ut scribit Cornelius Celsus, & ex illo Plinius, Urina sola, auguria valetudinis habet. quanquam Herophilus & Archigenes. admodum in pulsutum cognitione laborarint, adeo, ut scribat Plinius, hunc propter difficultatem à discipulis relictum fuisse.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
