# Institutiones medicinae 295

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/295

heterogeneus cum sit, hoc est, multiformi substantia consistens, continet naturalem bilem, sanguinem, melancholiam, & pituitam. cuivis humorum suum serum est Serum. permistum, quo defertur sanguis ad angustos meatus nutritionis causa. Vocat istud serum Hippocrates vehiculum sanguinis. quod serum cum functum est, in deducendo sanguine, suo officio, à venis prolectatum, per urinam excernitur: onus alioqui futurum ignavum venis. Quod autem hoc serum non sit pura potulenta materia, indicio est, quod elucent in urina morborum tempora, & contentorum in venis temperies, vel quantitas. nam si emingitur à secunda coctione purus potus à renibus attractus, unde igitur in morborum statu crassior evadit urina, cum primum tenuis esset? sique ab humoribus qui in venis sunt, non dimanavit, qua ratione coctionem quae in venis perficitur, significabit? Igitur fiunt urinae & ex sero humorum, qui suum serum quique habent. Propterea, secundi Prognostican vigesimoseptimo censet Galenus, urinam reddi sanguineam, quod multum gerat seri sanguinis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
