Latin
I. HEURNII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 296
Unproofread scanNot analysed yet
&primo De sanitate tuenda dicit, Venarum &arteriarum tale est excrementum, quale in lacte serum: id sugunt à sanguine renes, &ad vesicam relegant. Diximus; humorum in venis hepatis contentorum. per venas tales intelligo venas hepatis &illi proxumas. Propterea cribit Galenus, Venarum excrementum biliosum est, melancholicum, &serosum. &Avicenna dicit, Lotium indicat de hepate, quatenus renes ab hepate trahunt. Diximus, mixtum cum materia potulenta. eius rei fidem facit urinae quantitas potui respondens; in venis enim miscetur potulenta materia cum ichoribus humorum; &renes ita prolectant permistos liquores. ea enim vis illis inest, ut serum eliciant à parte pingui: at non illud consilium illis inditum fuit ut serum à sero exsugant. Constat itaque urina ex duplici materia, potulenta, &serosa. Diximus; quae nacta fuit nonnihil biliosi excrementi. etenim particula quaedam tenuioris bilis cum sanguine fertur ad venas, ut, alioqui minime fluxus sanguis, in arctos recessus ad nutritionem vehatur: quae portio bilis functa officio, excernitur cum urina. hinc semper urixa citrino colore fulget in homine sano: vel saltem pallet, vel aliquantulum flavescit.