# Institutiones medicinae 296

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, I. HEURNII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/296

& primo De sanitate tuenda dicit, Venarum & arteriarum tale est excrementum, quale in lacte serum: id sugunt à sanguine renes, & ad vesicam relegant. Diximus; humorum in venis hepatis contentorum. per venas tales intelligo venas hepatis & illi proxumas. Propterea cribit Galenus, Venarum excrementum biliosum est, melancholicum, & serosum. & Avicenna dicit, Lotium indicat de hepate, quatenus renes ab hepate trahunt. Diximus, mixtum cum materia potulenta. eius rei fidem facit urinae quantitas potui respondens; in venis enim miscetur potulenta materia cum ichoribus humorum; & renes ita prolectant permistos liquores. ea enim vis illis inest, ut serum eliciant à parte pingui: at non illud consilium illis inditum fuit ut serum à sero exsugant. Constat itaque urina ex duplici materia, potulenta, & serosa. Diximus; quae nacta fuit nonnihil biliosi excrementi. etenim particula quaedam tenuioris bilis cum sanguine fertur ad venas, ut, alioqui minime fluxus sanguis, in arctos recessus ad nutritionem vehatur: quae portio bilis functa officio, excernitur cum urina. hinc semper urixa citrino colore fulget in homine sano: vel saltem pallet, vel aliquantulum flavescit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
