# Institutiones medicinae 298

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/298

Sed dicet quis: Hippocrates in Prognosticis dicit, optumam illam urinam esse, cuius hypostasis est alba, laevis, aequalis, & in acumen fastigiata. Respondemus, Hippocratem loqui de urinis laborantium morbis acutis, & non sanorum. In sanis etenim (modo decenter pastum ineant) nihil subterfugit assimilationem in nutritione. sic enim definit hypostasin Galenus in Prognosticis: Hypostasis est portio alimenti, quae solidarum partium assimilationem subterfugit. Quare quantum est ex hominis parte temperatissimi, urina nullam deberet habere hypostasin: sed tamen ob ciborum varietatem & copiam fieri vix potest quin fiat hypostasis. Color urinae variusfit, ut in qualitate & quantitate varie miscetur bilis. cum enim flava bilis miscetur cum urina, fit valde flava urina, ut est non sani hominis; nam calorem nimium exsplendescexe, qui torret sanguinem, eumque in bilem vertit, significatur. Sed dicet quis, Galenus non refert colores ad temperiem rerum. & in eo tamen loco dicit: in eodem genere succorum radicum, & seminum alba minus calere. & tamen Aristoteles 5. De gealbiora calidiora esse dicit. & in Hetruria ne. animal. 6. albae cepae longae calidiores sunt rubris.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
