# Institutiones medicinae 299

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/299

Auctor antiquus De coloribus affirmat colores oriri ex quatuor elementis. quid igitur insit elementis, videndum est. Insunt his formae substantiales, quarum iunctione fiunt proprietates occultae; ut in rhabarbaro, & in magnete. Inest materia corporibus, unde liquabilia quaedam corbora sunt. inest & temperies calida, frigida, humida, & sicca. praeterea insunt elementis diaphanum, opacum, & lumen: & ex his fiunt colores. diaphanum hoc est perColor spicuum, pellucidum: ut aër, aqua, corquid. nu. illud diaphanum cum lumen concipit, hoc lumen in superficie opaci in colorem abire creditur. hinc Aristoteles dixit, colorem esse extremitatem diaphani terminati; nempe ab opaco. Sed is magis explicat quomodo videatur color, quam quomodo fiat. Plato in Timaeo dicit, colorem flammulam esse è corporibus emanantem: nam res cum dividuntur, intus quoque colorem habent. Sed haec perspexisse non sufficit, sed videndum in quo consistat, & unde procedat diaphanum, lumen, & opacum. Aliqui diaphanum referunt ad elementorum puritatem; opacum ad impuritatem. Infirma haec est ratio; quia argentum magis est diaphanum quam aurum: albus enim color maxume diaphanum sequitur; & tamen aurum est purius argento.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
