# Institutiones medicinae 3

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIBERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/3

Experientia autem primum Diaeteticam invenit, ut testatur Hippocrates in libro De veteri medicina. nam hunc librum citat Erotianus in Onomastico, & Galenus in expositione linguarum, & Hippocrati ascribunt. Dum homines per aegritudines cibos mutantes iuvarentur, crevit illa. At Herodotus dicit hoc Aegyptios etiam fecisse; qui scribit, hos se singulis mensibus assuevisse per triduum purgare; putantes ex cibis omnem calamitatem morbiferam nasci. Nam aër his extra querelam erat, ut qui, Herodoto teste, nunquam mutetur ibi: nec ex fracta corporis oeconomta morbi illis; nam refert hos omnium hominum saluberrima sortiri corpora. Igitur ab Aegyptijs enata fuit medicina, si fides Hippocrati, qui à Diaetetica illam primordia sumpsisse prodidit. Acron AgrigenPli. 29. lib. 1. & Diog. tinus Empiricam sectam primus fecit. Hic Laert. & Plutarchus ante Hippocratem vixit. Hunc secuti sunt de Iside & Philinus, Philistion, Crito, Serapion, & MeOsiride. nodotus. Etenim ante hanc conditam sectam, Graeci qui medendo excellebant, Deorum filij vocabantur. Qui herbariam potiùs quandam experientiam, quam veram artem medendi calluisse videntur. Talia norat apud Graecos Chiron, & ab eo eruditi Heroës. Sic multa legimus de Aristaeo Polyido, & Melampode, qui quod Proetidas elleboro purgasset, Melampopium dictum elleborum fuit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
