# Institutiones medicinae 300

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/300

Aliqui diaphanum ad tenuitatem, opacum ad densitatem ducunt, tanquam ad suos auctores. Verum reclamat fumus: qui quamvis tenuis sit, opacus est. Quare affirmamus, diaphanum consistere in puritate & raritate: opacum in impuritate & densitate. hinc visum dissipat fulgor ob tenuitatem, non ob puritatem; opacum enecat, ob densitatem. Sic aurum minus diaphanum argento, quia densius, non quia impurius. Aristoteles libro secundo De anima, dicit, Aër & Aqua sunt diaphana; elementa humida ambo. unde Plato, ubi proponit diaphanum, humidi mentionem facit, hoc est, diaphani. Ad colores itaque concurrunt aër & aqua ut diaphanum, ignis ut lumen, terra ut opacum. Sed haec varia sunt, ut scribit Plato. est enim ignis triplex apud Platonem: ex uno igne, veluti ex coruscatione exsiliente; & altero ex penetrante, & in humido, id est, diaphano extincto; & inter hos medio igne, unde varii colores fiunt. Fulgentissimus igitur color est ex igne exsiliente: medius ex medio igitizad by Goog dio igne: nigricans ex penetrante igne extincto in humido.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
