# Institutiones medicinae 302

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/302

Respondet Galenus, ante coctionem nullam adesse hypostasin. nam ut fiat hypostasis, non tantum opus est ut materia adsit cruda, sed & segregari debet ab ea parte quae coctionem admittit. At tempore coctionis, bonum à malo segregatur: per cruditatem, nihil. Est autem hypostasis in sanis alba; quia ab hepate non potuit confici. Galenus primo Prognosticon Aphorismo ultimo, dicit esse nequepus, neque sanguinem; sed medium quid inter pus & humores nutritios. Hac de sanorum urinis. CADe Urinis aegrotantium. de earum varietate in consistentia, copia, & qualitate, ut colore, odore, sono.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
