Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 304
Unproofread scanNot analysed yet
ita Aristoteles narrat oleum crassescere, ab aëre in humorem verso. quare urina tenuis, quae crassescit, minorem vim frigoris indicat; quod calor ex materia flatus gignere potest. attamen hae urinae lethales sunt in febribus magnis, ob calorem fractum. Crassa urina vel ita permanet, vel renuatur. utraque fit à mixtione crassorum succorum. quae mixtio vel fit exacte, ita ut fracti humores in minimas partes, minimis liquoris misceantur: vel non exacte miscentur. Si exacte misceantur, tunc permanet diu urina ita crassa; hinc denotat morbi longitudinem, recidivas, dolores, abscessus. Videte quanti Aphorismorum quadragesimum septimum. Quae urina crassa eiecta, postea tenuatur, indicat crassos succos non exacte permistos fuisse; minus igitur periculosae sunt. fiunt etiam urinae crassae ob colli vesicae amplitudinem. hinc Aristoteles dicebat iumenta calculo non laborare admodum: quod perpetuo trassas urinas reddant, unds excutitur materia calculi. Hippocrates quoque libro De aëre, aquis, &locis dicit mulieres minus obnoxias esse calculo vesicae; quod collum vesicae amplius habeant &brevius.