# Institutiones medicinae 304

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/304

ita Aristoteles narrat oleum crassescere, ab aëre in humorem verso. quare urina tenuis, quae crassescit, minorem vim frigoris indicat; quod calor ex materia flatus gignere potest. attamen hae urinae lethales sunt in febribus magnis, ob calorem fractum. Crassa urina vel ita permanet, vel renuatur. utraque fit à mixtione crassorum succorum. quae mixtio vel fit exacte, ita ut fracti humores in minimas partes, minimis liquoris misceantur: vel non exacte miscentur. Si exacte misceantur, tunc permanet diu urina ita crassa; hinc denotat morbi longitudinem, recidivas, dolores, abscessus. Videte quanti Aphorismorum quadragesimum septimum. Quae urina crassa eiecta, postea tenuatur, indicat crassos succos non exacte permistos fuisse; minus igitur periculosae sunt. fiunt etiam urinae crassae ob colli vesicae amplitudinem. hinc Aristoteles dicebat iumenta calculo non laborare admodum: quod perpetuo trassas urinas reddant, unds excutitur materia calculi. Hippocrates quoque libro De aëre, aquis, & locis dicit mulieres minus obnoxias esse calculo vesicae; quod collum vesicae amplius habeant & brevius.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
