Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 306
Unproofread scanNot analysed yet
cum enim diuturnorum morborum tressint causae, nempe vitium internae partis germen morbosum habentis, ut hepatis, pulmonum: vel vitium rei externae, ut aegri, medici, &assidentium: aut pepasmi difficultas: eam hic solam assignat Hippocrates, estque posita in materiae contumacia, meatuum angustia, &naturae infirmitate in coquendo &excernendo. A substantia quoque dicitur urina clara vel turbida. Clara, hoc est, luminosa &splendida, quam penetrat oculorum acies. Haec vel clara permanet; &in aegris indicat calorem fractum, vel πυλινδρομὴν bilis ad caput: unde Hippocrates: Quibuscunque pellucidae sunt urinae &albae, calamitosum: maxume autem phreniticis tales apparent, rapta bile ad caput quae urinam tingere solet, unde cerebri membrana inflammatur. Vel paulo post turbantur urinae clarae, quod Pythagoras Alexandrinus bonum esse dicebat, &significare materiam in flatus à natura mutari. Sin diu clarae persistant, malum est: nam fractum calorem denunciant. Fit &urina clara, ratione caloris ignei; ut in febribus ab adusta bile; qua densata, instar speculi, laevem reddit urinam &politam. collectum enim lumen splendorem facit. Sed animadvertendum num in sanis splendida illa urina ex naturae lege fluat: nam saepe qui calidiores sunt hepate, tales urinas reddunt, ut &morbo venereo affecti; quod illud venenum comitem calorem plerunque habeat. Turbida urina differt à crassa; quod Turbida. crassae, lucidae esse possint, ut myrrhyna vasa, quae ex crassa materia constant: perturbatae autem urinae numquam sunt clarae.