# Institutiones medicinae 306

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/306

cum enim diuturnorum morborum tressint causae, nempe vitium internae partis germen morbosum habentis, ut hepatis, pulmonum: vel vitium rei externae, ut aegri, medici, & assidentium: aut pepasmi difficultas: eam hic solam assignat Hippocrates, estque posita in materiae contumacia, meatuum angustia, & naturae infirmitate in coquendo & excernendo. A substantia quoque dicitur urina clara vel turbida. Clara, hoc est, luminosa & splendida, quam penetrat oculorum acies. Haec vel clara permanet; & in aegris indicat calorem fractum, vel πυλινδρομὴν bilis ad caput: unde Hippocrates: Quibuscunque pellucidae sunt urinae & albae, calamitosum: maxume autem phreniticis tales apparent, rapta bile ad caput quae urinam tingere solet, unde cerebri membrana inflammatur. Vel paulo post turbantur urinae clarae, quod Pythagoras Alexandrinus bonum esse dicebat, & significare materiam in flatus à natura mutari. Sin diu clarae persistant, malum est: nam fractum calorem denunciant. Fit & urina clara, ratione caloris ignei; ut in febribus ab adusta bile; qua densata, instar speculi, laevem reddit urinam & politam. collectum enim lumen splendorem facit. Sed animadvertendum num in sanis splendida illa urina ex naturae lege fluat: nam saepe qui calidiores sunt hepate, tales urinas reddunt, ut & morbo venereo affecti; quod illud venenum comitem calorem plerunque habeat. Turbida urina differt à crassa; quod Turbida. crassae, lucidae esse possint, ut myrrhyna vasa, quae ex crassa materia constant: perturbatae autem urinae numquam sunt clarae.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
