Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 308
Unproofread scanNot analysed yet
Ita &Eualcidae famula: huic cum multo tempore urinae densae prodiissent; &capitis dolores adessent, phrenitica obiit. Et in Dromeadae uxore, quae filiam pepererat, sexto die deliravit; urinae crassae, albae, turbatae, convulsiones à capite caeperunt; statim expiravit. Quae urina turbida mingitur, &postea clara redditur, optuma est inter turbidas: nam brevem fore morbum denotat. quae autem turbida permanet, longum morbum; quia non tantum adesse calorem denotat, quo visciditas incidi potest, &crassicies attenuari, &lentitudo abstergeri. quae clara mingitur, &turbatur, periculi plena est: nam parum caloris adesse denotat, qui tantum flatus movere potest, nec materiam aggredi vel conficere; ut ignis exiguus, ex humidis lignis tantum vapores elicit, materiam non conficit. Quantitas etiam urinae est observanda. est enim illa vel nimis copiosa, vel nimis pauca. Pauca fit cum urina aditu prohibetur à vesica, obstructis viis, ut renibus &urcteribus: vel alio transtata materia potulenta, &ichore sanguinis: idque Fritice vel symptomatice. Criticuns fit in sudoribus criticis, &in diarrhoea. hinc Hippocrates dicit: Mi4. aph.