# Institutiones medicinae 309

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/309

ctio noctu facta plurima, exiguam alvi ilt. deiectionem denotat. quare vertendo illum aphorismum; copiosa deiectio alvi, exiguam mictionem indicabit, transtata urinae materia ad alvum. Vel symptomaticuns, ut in metastasi, cum transfertur humiditas ad viscus: ut in hydrope exigua fit mictio, quia materia liquida ad abdomen fertur. vel cum ardore & ariditate consumitur materia potulenta: ut in febribus ardentibus, & in conualescentibus. Copiasi Copiosae fiunt urinae vel critice, vel symande. ptomatice. critice, cum natura pondus aliquod humoris deponit ad vesicam. sympromatice, ut in diabete, & colliquatione. quibus critice fluit, allevantur; quibus symptomatice, damnis augentur, & vires sumit morbus. Fiunt & copiosae, rerum diureticarum usu. Haec de quantitate. Qualitas Consideratur quoque urinae Qualitas, arinae. quae animadvertitur in sono, odore, tactu, & colore. In sono, si silente motu exeat, matulamA sono. que vix feriat, colliquationem significat: ut oleum silans nulloque strepitu fluit. Odore, bono, vel malo, vel nullo insigni. bonus oriturodor, à valida coctione; vel à remediis sumtis, ut asparagis & terebinthina Veneta.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
