Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 310
Unproofread scanNot analysed yet
malus odor oritur à cruditate, ut in leonibus: &à putredine, ut in febribus pestiferis: vel quia per exulcerata loca fertur urina &purulenta, ut per renes &vesicam: vel quia urina imbibit foetidi medicamenti vim: vel quia remedium provehit ad urinas, aperiendi sua vi diu coërcitum in corpore ac putridum humorem, infarctus liberando, ac attenuando. sic anisum &allium foetorem invehunt urinae; maxume autem si vis illa odoris mixta fuerit exacte cum materia aquosa, ita se miscebit urinae maxume. Color urinae ferè omnis fit ex mixtione succorum &ichorum; nempe bilis, sanguinis, melancholiae, &pituitae, ut colligitur ex Hippocratis quarti Aphorismorum septuagesimo quarto. Propterea scripsit in Epidemiis, lingua urinam denotat. linguae pallidae, biliosae, rubrae à sanguine: nigrae à melancholico succo: albae à pituita. Fit urina alba, quia non gignitur bilis languente calore, inde nec bile tingi potest vrina. Quare Aristoteles dicit, urinae omnem caliditatem esse extraneam.