Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 312
Unproofread scanNot analysed yet
Subalbida urina provenit (quae vinosa dicitur) quia parum bilis miscetur liquori tenuiori. sin crassa fuerit, à bile &pituita erit. Spicea urina oritur à bile pallida, rufa, vel flava. Si à rufa, erit splendoris expers: à vitellina splendet crassius lotium, nec aeque ac à flava. Hippocrates in epidemica historia, ubi de Herophonte, agnoscit urinas tenues &nigras: in muliere quae ad frigidas aquas iacebat, agnoscit etiam nigras urinas Hippocrates. Fit urina nigra, ab assumptis: unde Hippocrates ita scripsit, Vrina concolor cibo &potui. fit &urina nigra à succis naturalibus in corpore genitis, ut quia niger succus melancholicus copiose urinae miscetur, uti evenit in ictero nigro, &melancholia morbo, &in quartana febre. nam quod talis succus urinae misceatur, apparet ex historia Herophontis. nam cum lien tumeret illi quinto die, erant urinae nigrae; &die octavo, concidente liene, meliores erant urinae. deinque fluunt urinae nigrae à mixtione humoris adusti, ut bilis, melancholiae, sanguinis: non pituitae; nam ea in atrum succum non vertitur: hoc est quod ait Hippocrates, pueros melancholicos non fieri.