# Institutiones medicinae 312

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/312

Subalbida urina provenit (quae vinosa dicitur) quia parum bilis miscetur liquori tenuiori. sin crassa fuerit, à bile & pituita erit. Spicea urina oritur à bile pallida, rufa, vel flava. Si à rufa, erit splendoris expers: à vitellina splendet crassius lotium, nec aeque ac à flava. Hippocrates in epidemica historia, ubi de Herophonte, agnoscit urinas tenues & nigras: in muliere quae ad frigidas aquas iacebat, agnoscit etiam nigras urinas Hippocrates. Fit urina nigra, ab assumptis: unde Hippocrates ita scripsit, Vrina concolor cibo & potui. fit & urina nigra à succis naturalibus in corpore genitis, ut quia niger succus melancholicus copiose urinae miscetur, uti evenit in ictero nigro, & melancholia morbo, & in quartana febre. nam quod talis succus urinae misceatur, apparet ex historia Herophontis. nam cum lien tumeret illi quinto die, erant urinae nigrae; & die octavo, concidente liene, meliores erant urinae. deinque fluunt urinae nigrae à mixtione humoris adusti, ut bilis, melancholiae, sanguinis: non pituitae; nam ea in atrum succum non vertitur: hoc est quod ait Hippocrates, pueros melancholicos non fieri.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
